Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 102v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 102v …

Primum quidem aphetica loca sunt existimanda in quibus oportet omnino cum esse qui accepturus sit apheseos dominatum: dodecatemorium videlicet in quo est horoscopus, a quinque gradibus qui praeascenderunt per horizontem usque ad reliquos 25 qui post eos sunt ascensuri; post hec autem horum 30 graduum hexagonos dextros boni demonis; et quadratos medii celi quod est super terram; et trigonos eius loci, qui vocatur deus; et diametros occidentis.