Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 103v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 103v …

Preponuntur autem inter hec in exuperantiae fortitudinem primum quidem ea que sunt in medii celi quod est supra terram; deinde que sunt in oriente; post hec que in anaphora medii celi; postea que fuerint in occidente; atque ea ultimo que precess medium celi precesserint.

Omne enim quod est sub terra merito reprobandum est ad tantum dominatum, preter illa que apud ipsam anaphoram veniunt in lucem. Eius autem quod supra terram est, neque illud dodecatemorium quod est cum oriente inconnexum convenit accipere, neque quod prius oritur quod vocatur mali demonis, quoniam stellarum que in eo sunt in terram defluxum, preter quam quod declinat, turbat et quasi obscurat id quod evaporat ex terre humiditatibus crassum et caliginosum, unde et coloribus et magnitudinibus non secundum naturam habentes apparent.