Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 105r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 105r …

Praeponatur autem istis interdiu quidem primum Sol si fuerit in locis apheticis, quod si non fuerit, praeponatur Luna, si vero neque Luna in eisdem locis fuerit, preponemus eos qui plures habuerint rationes oecodespotie erga Solem et precedentem coniuctionem et horoscopum; hoc est quando ex quinque modis oecodespoticis tres habuerint aut plures erga unum predictorum, quod si neque hoc assequi poterimus, horoscopum postremo capiemus.