Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 106r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 106r …

Cognito autem apheta, duos etiam apheseos modos assumemus, eum qui solum est secundum signorum consequentiam sub ea, que vocatur actinobolia; hoc est radiorum proiectio, quando in orientalibus locis, id est in his quae sunt a medio celi usque ad horoscopum apheta fuerit inventus, et eum qui est non solum secundum signorum consequentiam sed etiam secundum eorum precedentiam iuxta eam, que dicitur horimaea; hoc est horaria, quando in locis a medio caeli declinantibus fuerit apheta. His autem sic se habentibus, intersectores gradus fiunt secundum aphesim que est ad signorum precendentia id solus qui horizontis est occidentalis, propterea quod vitae dominum destruit.