Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 109r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 109r …

Secundum autem eam aphesim que est iuxta signorum consequentiam interficiunt quidem loca maleficorum, Saturni et Martis, sive corporaliter obviantium sive quadratam aut diametram radiationem undecunque proiicientium interdum autem et exagonam in audientibus et videntibus secundum equalitatem fortitudinis. Ipse quoque loci aphetici quadratus ex subsequentibus nonnunque autem et exagonus in signis multorum temporum male affectus interficit atque etiam trigonus in signis paucorum temporum male affectus.