Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 110r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 110r …

et obviator corpora fuerint et non sit eadem utriusque latitudo. Quando igitur duo fuerint aut plura que utraque ex parte auxilium ferent, aut per contrarium interficient, consiarderanda est utriusque speciei exuperantia secundum multitudinem et fortitudinem eorum qui eis auxiliantur; secundum multitudinem quidem, quando sensibiliter plura fuerint alia aliis, secundum fortitudinem autem, quando aut auxiliantium aut interficientium stellarum, alie in propriis locis fuerint, alie vero non; maxime autem quando alie fuerint orientales, alie vero occidentales.

Universaliter autem nulla earum stellarum que sub radiis fuerit neque ad interfectionem neque ad auxilium assumenda est, nisi quod Luna apheta existente, ipse Solis locus interficit ab