Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 110v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 110v …

ea quidem malefica que cum eo fuerit conversus, a nulla autem benefica adiutus aut resolutus.

Annorum vero numerus, quem faciunt distantie aphetici loci et interficientis, non simpliciter neque fortuito accipi debet secundum multorum traditiones ex ascensoriis semper temporibus cuiuslibet gradus, nisi \ tunc / solum quando sive horizon ipse orientalis aphesin fuerit sortitus, sive aliquis ortum in eo facientium. Unum autem omnimodo considerare is debet qui naturaliter hoc vult negocium tractare, post quod videlicet equinoctialia tempora locus sequentis corporis aut figurationis ad locum precedentis in eadem genitura perveniat, eo quod equinoctialia tempora et horizontem et meridianum equaliter per ambulent, et ad hec ambo localium distantiarum dissimilitudines accipiantur, et unum quodque temporum unum annum valeat solarem; merito igitur quando in ipso horizonte orientali fuerit apheticus et precedens locus, ascensoria tempora usque ad obviationis gradum accipere convenit. Nam post tot equinoctialia tempora interfector ad aphete locum, hoc est ad orientalem horizontem, perveniet. Quando autem in ipso meridiano apheticus locus fuerit repertus, ascensiones in recta sphera capere oportet in quot quelibet sectio meridianum perambulat. Cum vero in ipso fuerit occidente horizonte occidentali, in quot quilibet gradus distantie descendit, hoc est in quot his diametre ascendunt.