Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 112r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 112r …

tempora equinoctialia sequens sectio equales faciat horas temporales cum precedenti. the following passage is left untranslated: ταύτας δὲ εἰληφότες ἐπισκεψόμεθα, πόσους τε κατὰ τὴν ἐξ ἀρχῆς θέσιν ἀπεῖχεν ἰσημερινοὺς χρόνους καὶ ἡ ἑπομένη μοῖρα τῆς κατὰ τὸ αὐτὸ μεσουράνημα (διὰ τῶν ἐπʼ ὀρθῆς πάλιν τῆς σφαίρας ἀναφορῶν) καὶ πόσους, ὅτε τὰς ἴσας καιρικὰς ὥρας ἐποίει τῇ προηγουμένῃ; Hübner p. 216, l. 736-741 Atque illas in multitudinem horariorum temporum sequentis gradus multiplicantes, si quidem versus medium celum fuerit quod est supra terram, comparatio rursus erit temporalium horarum diurnarum, si autem versus medium celum quod est sub terra, horarum nocturnarum, et ex excessu collectorum temporum utriusque distantie, habebimus quesitorum annorum multitudinem. Ut autem manifestius fiat quod dicimus, supponatur quidem precedens verum locus initium Arietis verbi gratia, sequens autem initium Geminorum sitque clima ubi maxima dies est horarum 14 et sit horaria magnitudo initii Geminorum equinoctialium temporum prope 17. Et oriatur primum Arietis initium, ut celum mediet initium Capricorni, et distet a medio celi supra terram initium Geminorum equinoctalia tempora 148. Quoniam igitur Arietis initium distat a meridiana celi mediatione sex horis temporalibus, has multiplicantes in 17 equinoctialia tempora que sunt horariae magnitudinis initii Geminorum, quoniam versus medium celi supra terraneum est distantia 148, habebimus ex hac distantia tempora 102; igitur post 46 tempora excessus, sequens locus ad precedentem transibit. Tot enim proxime sunt tempora ascensionis Arietis et Tauri, postea quam suppositum est apheticum locum esse in horoscopo. Sit autem similiter in medio celi Arietis initium, ut distet secundum hanc positionem initium Geminorum a medio celi supra terram equinoctialia tempora 57. Quoniam igitur secundum positionem secundam apheticus locus medium celi debet obtinere, ἡ ἀρχὴ τῶν Διδύμων is left untranslated; Hübner p. 218, l. 768 habebimus huiusmodi distantie eundem excessum 57 temporum, in quibus rursus, quia locus apheticus celum mediat Aries et Taurus meridianum perambulant. Sit rursus in occidente eodem modo Arietis initium, ut sit in medio celi initium Cancri, distet que a medio celi supra terram initium Geminorum