Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 113r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 113r …

hec loca fuerit, ut verbi gratia in proposita Arietis distantia, accipiemus primum tempora que debentur utrique circuncontentorum angulorum, inveniemusque quoniam post medium celi quod est supra terram suppositum fuit esse initium Arietis, inter angulos medii celi et occidentis, tempora 64 proxime quae debentur usque ad initium Geminorum celi mediationum 58 occasuum 70. Deinde discentes, ut propositum est, quot horis temporalibus distat precedens sectio ab utroque angulorum, quanta videlicet pars iste sunt temporalium quartae horarum sex, tantam partem excessus ambarum collectionum aut addemus aut auferemus ab angulo cui fit comparatio; ut in propositis horis excessus est temporum 12, suppositum autem fuerat equales temporales horas tres locum precedentem ab utroque angulorum distare que sunt sex horarum dimidia pars, accipientes 12 temporum dimidium aut ipsis 58 addentes aut a 70 auferentes, inveniemus residuum temporum esse 64. Si autem precedens locus duabus horis temporalibus distasset ab utroque angulorum, que sunt sex horarum tertia pars, partem rursus tertiam excessus 12 temporum, hoc est 4, si quidem duarum horarum distantie a medio celi essent suppositae, addidissemus utique ipsis 58 temporibus, si vero ab occidente, minuissemus eas a temporibus 70.