Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 117r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 117r …

Observare igitur universaliter debemus orientalem horizontem et dispositores aut eos planetas, qui oecodespotiam eius obtinuerint, secundum modum quem diximus, particulariter autem et Lunam eodem modo; nam iuxta amborum locorum et eorum qui oecodespotiam obtinent figurativam naturam ac iuxta uniuscuiusque speciei commixtionem et fixarum stellarum cum eis orientium figurae descriptiones, ea que ad corporum formationes pertinent contemplantur. Qua in re primum obtinent locum stelle oecodespotiam habentes potentia quidem primum obtinent locum, cooperatur autem ipsorum etiam