Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 117v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 117v …

locorum idiotropia.

Id vero quod singula concernit et ut quispiam simpliciter rationem redderet, ad hunc modum se habet. Primum quidem quo ad stellas Saturnus orientalis existens homines quod ad formam attinet homines facit fusci coloris, boneque habitudinis, pilos habentes nigros, crispo capillitio, oculis grandioribus, moderata magnitudine, co quo ad complexionem vero, plus habentes humidi ac frigidi. Quod si fuerit occidentalis quo ad formam nigros facit ⟨…⟩ σπινώδεις (from σπινώδης: slender) is left untranslated; Hübner p. 226, l. 889 statura parva, planis capillis, glabros, bone compositionis, oculis nigricantibus, complexionis autem plus habentis siccitatis ac frigiditatis.

Quod si Iupiter propositorum locorum fuerit oecodespotes orientalis quidem quo ad formam albos facit ac bene coloratos, mediocri capillitio, oculis nigrioribus, bone magnitudinis, ac preferentes dignitatem, erit autem horum complexio que plus habeat caliditatis et humiditatis. Si vero fuerit occidentalis, colore quidem albos, facit non tamen bene coloratos, capillo extenso, calvos ac m statura mediocri, complexione vero plus habentes humiditatis.

Mars autem similiter orientalis, quo ad formam homines facit coloris ex albo ac rubro temperati, bone magnitudinis atque habitudinis oculis cesiis, densos ac mediocri capillitio, complexione vero plus habentes calidi et sicci. Quod si fuerit occidentalis, forma quidem