Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 118r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 118r …

rubros simpliciter facit ac mediocri magnitudine, parvis oculis, glabros ac rubroque ac tenso capillitio, complexione vero plus habentes siccitatis. Venus item ea que Iupiter operatur, tendit tamen magis ad forme pulchritudinem ac venustatem, atque ad id quod mulieres plus decet, facitque formam pulchriorem ac meliorem humorum temperaturam, corpusque delicatius, proprie autem oculos efficit decentes ac pulchros. At vero Mercurius orientalis, forma quidem mellei coloris homines facit ac moderata magnitudine, bone compositionis, oculis parvis et mediocri capillitio, complexione autem, plus habentes calidatatis. Quod si fuerit occidentalis, forma quidem albos facit, non tamen adeo bene coloratos, graciles, oculos habentes concavos ac caprinos et subrubeos, complexione vero plus habentes siccitatis. Cooperantur autem unicuique harum stellarum cum eis configurati, Sol quidem ad magnidecentiam ac bonam habitudinem, Luna vero, et precipue quando defluxionem eius susceperint, universaliter cooperatur ad id quod magis est commensuratum et gracile et complexione humidum, particulariter vero secundum suorum luminum proportionem proprietatis suorum luminum quemadmodum in principio huius operis exposuimus.

Rursus autem universaliter matutini existentes et ortus facientes magna faciunt corpora, primam autem facientes stationem valida et firma, praecedentes vero incommensurata, secundam vero stationem facientes imbecilliora, occidentes item prorsus ignobilia, passionibusnibusque et infirmitatibus obnoxia. Loca preterea ipsarum stellarum ad formationum figurationes et ad complexiones maxime, ut diximus, assimilantur ac cooperantur.