Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 119r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 119r …

Ad maius quidem, ut verbi gratia, Leo et Virgo et Sagittarius, ad minus autem ut Pisces et Cancer et Capricornus; et rursus in Ariete, Tauro et Leone superiores partes et anteriores ad meliorem habitudinem, inferiores autem et posteriores ad imbecilliorem; per contrarium vero fit in Sagittario et Scorpio et Geminis nam in his anteriora ad id quod est gracilius operantur, posteriora vero ad id quod est melioris habitudinis. Similiter autem quemadmodum Virgo, Libra, Sagittarius ad commensurabilitatem et bonam compositionem precedunt, sic Scorpio, Pisces, Taurus trahunt corpora ad incommensubilitatem et malam compositionem et in alis similiter. Quae quidem omnia simul aspicientes atque inter se simul comperantes \ autem commiscentes / idiotropiam que ex mixtione colligitur circa corporum formationes et complexiones convenit coniectare.

⟨III.12⟩ Cap. XII. De laesionibus et passionibus corporalibus

Consequens autem est ut his que dicta sunt sermonem qui de laesionibus et passionibus corporalibus agit deinceps adiungamus, \ ea igitur / i. m. consideratio autem quae circa hanc speciem versatur, ad hunc modum se habet. Oportet quidem hoc etiam loco, quo ad universalem tractatum, ad duos horizontis angulos inspicere, hoc est ad orientem et occidentem, praecipue vero ad occidentem et ad locum qui eum praecedit, qui orientali angulo est inconnexus; atque etiam maleficas stellas observare quo pacto ad illa loca figurentur. Nam si in gradibus \ versus gradibus / qui post predicta loca ascendunt malefice extiterint sive ambae sive altera illarum sive corporaliter aut \ sive / quadrate vel diametre, aut ambe vel altera illarum, lesiones et passiones corporales in natis futuras existimandum est, atque eo maxime si ambo luminaria aut eorum alterum in angulis \ simul / fuerint, secundum modum quem diximus, aut secundum diametrum.