Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 11v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 11v …

quoque et morbi, alia quidem necessario aliquid efficere nata sunt, alia vero ita demum si nullum eis contrariorum repugnaverit. Sic itaque oportet existimare \ et / ea, que hominibus eventura sunt, illos predicere qui naturaliter et non propter \ secundum / inanes opiniones ad huiusmodi precognitionem \ prenotionem / accidunt velut ali quod alia quidem eo quod multae et magnae sint causae efficientes difficulter \ haud / possint precaveri alia autem propter contrarium mutationes suscipiant. Quemadmodum medicorum peritissimi passiones hodie praecognoscunt, que prorsus interficiunt, atque eas etiam, que auxilium admittunt.