Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 121r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 121r …

Est autem eorum quae ad universalitatem pertinent lesiones quidem ut plurimum tunc accidere cum malefice causam prebentes orientales fuerint, passiones vero per contrarium, hoc est quando fuerint occidentales, quoniam quidem et ista divisim se habent, lesio enim semel accidit, et non habet intensam doloris efficientiam, passio vero aut continue aut ex intervallo hominibus solet provenire. Quod vero ad particularem considerationem attinet, aliqua lesionum aut passionum schemata precipuam \ peculiarem / observationem assecuta sunt ex his videlicet accidentibus, quae ut plurimum secundum similium figurarum possitiones solent evenire \ accidere solent /. Visus enim cecitates in altero oculorum tunc accidunt, quando Luna per se ipsam in predictis angulis posita aut Soli coniuncta fuerit aut plenilunaris et quando sub aliqua figuratione earum, que ad Solem rationem habent, alicui applicuerit nebulosorum in zodiaco conversionum \ globorum /, ut n Cancri nebulae et Pleiadi, Tauri et cuspidi Sagittarii et Scorpionis aculeo et his partibus Leonis que ad crinem vergunt aut urnae Aquarie, et quando Mars aut Saturnus ad ipsam \ in / angulo positam aut apocrusticam existentem – orientales ipsi existentes – deferantur, aut rursus \ quando / i. m. angulares ipsi existentes ante Solem ascenderint. Si autem \ simul / cum ambobus luminaribus sive in eodem signo sive per diametrum figurati fuerint, matutini quidem Soli vero Lunae vero vespertini, circa ambos oculos causam facient. Mars quidem ex plaga aut pulsatione aut ex ferro vel combustione cecitates operatur, cum Mercurio vero figuratus in palestris vel exercitationibus aut ex malorum hominum insidiis, Saturnus vero ex suffusionibus aut frigiditatibus vel albuginibus et rebus huiuscemodi.