Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 121v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 121v …

Rursus quando Venus fuerit in aliquo dictorum angulorum, ac precipueque in occidente, cum Saturno simul existens \ collocata / aut etiam figurata aut \ seu / loca vissim permutans et Mars super eam fuerit elevatus, aut eam e diametro aspexerit, viri quidem impotentes \ steriles / fiunt, mulieres vero aborsionibus aut intempestivis partubus seu embryonum incisionibus laborant, maxime autem in Cancro et Virgine et Capricorno. Et si Luna ab oriente …t Marti applicuerit, quod si cum Mercurio eodem modo figurabitur una cum Saturno et Mars rursus super eam fuerit elevatus, aut eam e diametro aspexerit, eunuchi aut hermaphroditi seu absque foramine clausi efficiuntur.