Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 124v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 124v …

autem coniunctus per medicinas aut bonorum medicorum iuvamenta. Venus autem deorum pretextu aut oraculorum lesiones quodammodo pulchras et gratas efficit, morbos vero deorum medicamentis mitigabiles, quod si affuerit Saturnus cum propalationibus et ostentationibus et similibus. Si vero Mercurius ex auxilio et quaestu aliquo aut ex \ his /, que ex ipsis lesionibus aut morbis que ea habent acquirunt.

⟨III.13⟩ Cap. XIII. De animae qualitate

Corporalium igitur accidentium consideratio ad hunc modum se habet. Ex animae vero qualitatibus cae quidem \ que / circa rationalem et intellectualem partem versantur ex ea semper circunstantia perspicitur que secundum Mercurii stellam inspicitur deprehenduntur que vero ad sensualem et irrationalem pertinent partem a luminarium corpulentiore, hoc est a Luna, et ab stellis, quae ad eius defluxiones aut applicationes configurantur.