Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 125r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 125r …

Cum itaque multimoda ea sit species, que impetus anime disponit, merito utique et huiusmodi \ etiam / considerationem non simpliciter neque ut evenit faciamus, sed ex pluribus et variis obsevationibus. Signorum enim diversitates continentiae Mercurium et Lunam aut eas stellas que eorum \ predominatum / eorum sunt sortitae cominatus \ continuerint /, plurimum possunt ad animarum proprietates conferre. Stellarum quoque figurationes quae ad propositam speciem habent rationem atque etiam \ figurationes /ad Solem et \ ad /angulos, idiotropia etiam proprietas secundum ipsam naturam cuiuslibet stellarum ad motus anime conducit.