Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 126v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 126v …

et imperfectaque et absque proffectu constituunt, ea vero que propter /sunt nature illarum \ stellarum / que predominantur aut super elevantur fortia et predictis nocumentum \ inferentia /. Veluti cum hi, qui propter maleficarum apropriationem iniqui et mali efficiuntur, ipsis quidem predominantibus bene succedentem et absque impedimento et periculo et honorabilem impetum habuerint ad malum aliis inferendum, exuperatis autem ab his qui contrarie sunt factionis, deprehensi et absque effectu et facile punibiles redduntur.

Qui rursus propter beneficarum cum predictis terminis similitudinem boni fiunt ac iusti, ac \ stellis / ipsis a super elevatione liberis, ipsi gaudent et laudantur ab aliis bonum affecta \ inferentes / et a nemine \ autem / lesi sed utilem sibi habentes iustitiam perseverant; exuperatis autem a contrariis stellis, propter ipsam rursus mansuetudinem et humanitatem ac misericordiam despicabiles et reprehensibiles et plurimorum iniuriis expositi efficiuntur.