Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 127r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 127r …

Universalis igitur modus moralis considerationis talis utique sit, particulares autem idiotropias ex ipsa stellarum natura secundum \ cuiusque / dominatum perfectas capitulatim deinceps aggrediemur usque ad eam commixtionem que generaliter inscipicitur. Cum sola itaque Saturni stella oecodespotiam animae susceperit et super Mercurium ac Lunam habuerit dominatum, si quidem bene se habuent quo ad mundum et angulos habuerit, natos faciet ⟨…⟩ φιλοσωμάτους (from φιλοσώματος: loving the body) is left untranslated; Hübner p. 255, l. 1229 rigidi profundique consilii, austeros, suum tamen consilium sequentes, laboriosos ⟨…⟩, ἐπιτακτικούς (from ἐπιτακτικός: authoritative) is left untranslated; Hübner p. 255, l. 1230 punitores, opulentos, pecuniarum studiosos, violentos, thesaurizatores et invidos. Contrario autem modo et ignobiliter se habens sordidos facit ac minima queque magnifacientes, pusillanimes, contemptibiles, suo tamen consilio adherentes, invidos, timidos, separatim \ degentes / maledicos, solitudinis amatores atque et lamentationum \ amatores /, impudentes, superstitiosos, laboriosos, neminem diligentes, domesticorum insidiatores, nunquam gaudentes, hominum osores. Cum Iove autem secundum predictum modum familiaritatem habens in bonis quidem dispositionibus natos faciunt bonos, honorificos, seniorum curatores, boni consilii, auxiliatores, iudicatores, suaves, facultatum amatores, magnanimos, distributores, bonum habentes delectum, domesticorum amatores, mites, prudentes, patientes, philosophicos. Per contrarium vero se habentes ineptos faciunt et insanientes, formidolosos, superstitiosos, in templa versantes \ frequenter / adeuntes, occulta omnibus prodentes, suspiciosos, filiorum osores, absque amicis carentes, in latebris interioribus domus habitantes \ degentes /, sine iudicio, infidos, fatuos