Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 127v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 127v …

iracundos \ veneni plenos /, simulatores, inefficaces, inglorios, penitibiles, austeros ⟨…⟩, δυσεντεύκτους (from δυσέντευκτος: unpleasant to meet) is left untranslated; Hübner p. 256, l. 1247 aditu difficiles, cautos similiter et malorum toleratores. Cum Marte autem familiaritatem habens in bonis quidem dispositionibus, natos facit nullum delectum habentes, laboriosos, liberrime in loquentes, turbulentos, audaciter timidos in actionibus, austeros, immisericordes, contemptores, asperos, hostiles \ bellicosos /, in pericula proiicientes, tumultus amatores, dolosos, insidiatores, iracundos, ἀδήκτους, ὀχλοκόπους (from ἄδηκτος: untouched; and ὀχλοκόπος: mob-courtier) is left untranslated; Hübner p. 256, l. 1253 tyrannicos, avaros, civium osores, contentiosos, iniuriarum memores, pravos ⟨…⟩, δράστας (from δράστης: active) is left untranslated; Hübner p. 257, l. 1255 impatientes, elatos, onerosos, iactabundos, mala inferentes, iniustos, terribiles, \ hominum osores /, immutabiles, intransmutabiles, rerum alienarum curiosos, conversabiles tamen et actiosos et invictos et omnino ea, que aggrediuntur assequentes. In contrariis vero dispositionibus raptores facit et latrones, deceptores, laboriosos, turpis lucri sectatores, impios ne \ deum non timentes /, neminem diligentes, convitratores \ iniurios /, insidiatores, fures, periuros, homicidas \ cedibus fedatos /, illicita manducantes, maleficos, homicidas, veneficos, sacrilegos, impios, sepulcrorum violatores et generaliter rebus in omnibus iniquos. Cum Venere autem familiaritatem adeptus in bonis quidem dispositionibus mulierum osores facit, vetustarumque rerum amatores, solitudinis sectatores aditu quo ad colloquia insuaves, honorem non diligentes, rerum pulchrarum osores, invidos, austeros, ac congressus sine dilectione \ res venereas absque amores excercentes /, haud facile circunducibiles, suum sequentes consilium, divinatores, religiosos, mysteriorum et celebritatum amatores, sacrorum operatores, numine afflatos, sacris implicitos, honestos, \ venerabiles /, verecundos, philosophicos, fideles quoad convictus \ fideles / continentes, ex cogitativos cautos, moleste quodcumque ferentes et quo ad mulierum suspitiones zelotypos. In contrariis vero dispositionibus lascivos facit et impudicos \ petulantes /, turpitudinum operatores, indiffe