Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 128r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 128r …

rentes et in actibus venereis impuros, impudicos, feminarum personarum insidiatores et maxime domesticarum, fragiles, \ omina / vituperatoresrantes ad malum pronos, pulchrarum rerum osores, subsannatores, maledicos, ebrosios \ temulentos /, serviles, corruptores, scelestos circa concubitus, dispositos et disponentes non solum ad id quod est secundum naturam, sed ad id etiam quod est preter naturam, vetustarum et ignobilium et contra leges et bestialium concubituum appetitores, impios, deorum contemptores, mysteriorum et sacrorum irrisores, prorsus incredulos, diabolicos, veneficos, ardeliones. Cum Mercurio autem familiaritatem nactus in bonis quidem dispositionibus natos facit curiosos, interrogandi cupidos, rerum a legibus decretarum, inquisitivos, medicine amatores, sacra prediscentes, occultorum \ et arcanorum / participes, prodigiorum operatores, deceptores, in diem viventes, rerum dispensatores, difficiles, diligentes, vigilantes, industrios, actuosos. In contrariis vero dispositionibus nugaces facit ac memores acceptarum iniuriarum, animas habentes crudeles, laboriosos, suorum osores, experientiarum amatores, letitiam nunquam capientes, noctu vitam degentes, insidiatores, proditores, nullam habentes compassionem, fures, magicos, veneficos, falsarios, facinorosos, frustratos earum rerum quas aggrediuntur et in partem contrariam facile cadentes.

Iupiter autem solus oecodespotiam anime sortitus in bonis quidem dispositionibus, magnanimos facit natos, gratificatores, dei cultores, honorificos, delitiis deditos, humanos, magnificos, m s gloriosos magnanimos, venerandos, liberos, iustos, suas res solum curantes, misericordes, philologie studiosos, benefactores, benevolos, imperiosos. In contraria vero dispositione constitutus