Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 128v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 128v …

similes in animabus imaginationes facit, abiectius tamen et obscurius ac magis sine iudicio, veluti pro magnanimitate, prodigalitatem, pro religione, superstitionem, pro pudore, timiditatem, pro honestate, existimationem, pro humanitate, fatuitatem, pro bonarum rerum studio, voluptatem, pro modestia, iactantiam, pro libertate, vitae indifferentiam. Cum Marte autem familiaritatem habens in bonis quidem dispositionibus asperos facit natos, bellicosos, militares, gubernatores, commotos, indomitos, ardentes, audaces, liberrimos in loquendo, actuosos, reprehensores, expeditivos, contentiosos, imperiosos, insidiatores, viriles, victoriosos, magnanimos et ambitiosos, anim indignabundos et iudicales et ⟨…⟩. ἐπιτευκτικούς (from ἐπιτευκτικός: successful, effective) is left untranslated; Hübner p. 263, l. 1316 In contrariis vero dispositionibus iniurios, indifferentes, crudeles, implacabiles, seditiosos, contentiosos, pervicaces, calumniatores, opinaticos, avaros, raptores, celeriter mutabiles, leves, penitibiles, instabiles, protervos, infidos, sine iudicio, ingratos, attonitos, imperiosos, actuosos, sycophantas, prodigos, nugaces et omnino inequales et concitatos. Cum Venere autem familiaritatem sortitus in bonis quidem dispositionibus natos efficit mundos, voluptuosos, rer rerum pulchrarum amatores, filiorum dilectores, spectaculorum et musice studiosos, cantibus deditos, amicorum nutritores, bonis moribus preditos, benefactores, misericordes, innocentes, dei amatores, exercitatores, pugillationis studiosos, prudentes, amabiles, venustos, in honestate animas \ habentes / splendidas, benignos, distributores, litterarum amatores, criticos, commensuratos ad res venereas moderatos ac verecundos, religiosos, iustitie honoris et glorie amatores et omnino bonos ac probos.