Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 12r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 12r …

In his preterea quae possunt transmutari sic genethlialogus est audiendus. Verbi gratia: quod talem concretionem secundum talem complectentis idiotropiam subiectis commensurationibus conversis ad plus aut minus conversis, talis passio comitabitur. Ut ex medico audimus quod tale ulcus ⟨…⟩ νομὴν (from νομή: spreading) is left untranslated; Hübner, p. 18, l. 302 aut putrefactionem facit; ex metallario autem quod ferrum lapis magnetis trahit. Ut igitur horum utrumlibet, propter contrarii agentis ignorantiam \ sibi ipsi /, dimissum \ prime nature virtutem / omnino ac penitus sequetur et neque ulcus ⟨…⟩ τὴν νομὴν is left untranslated; Hübner, p. 18, l. 307 aut putrefactionem operabitur contrariam adeptum curationem, neque ferrum lapis magnetis trahet attrito allio apud eum attrito; utque ea ipsa con prohibentia naturaliter et secundum fatum contrapatiuntur. Sic etiam in illis si ea, que hominibus eventura sunt, fuerint ignorata aut cognita quidem fuerint, non tamen quod per contrarium agat assequuta, prime nature seriem omnino ac penitus sequentur. Precognita autem curationesque adepta naturaliter et secundum fatum \ adepta / adepta, aut penitus infecta erunt aut mediocriter evenient.

Cum autem huiusmodi virtus eadem prorsus sit et in his que universaliter et in his quae particulariter inspiciuntur, mirabitur quispiam quam ob causam in universalibus precognitionis possibilitati et preservationis utilitati omnes fidem adhibent.