Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 130r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 130r …

audaces, penitibiles, negociosos, concitatos, mendaces, fures, impios, periuros, aggressores, seditiosos, incendiarios ⟨…⟩, θεατροκόπους (from θεατροκόπος: creator of disturbances in the theatre) is left untranslated; Hübner p. 269, l. 1391 iniurios, predatores, fures, cedibus fedatos, falsarios, fallaces, prestigiatores, magos, veneficos, homicidas. Si vero Venus sola oecodespotiam animae susceperit in bonis quidem dispositionibus natos facit mansuetos, probos, delitiis deditos, prudentes, mundos, laetos, saltationis studiosos, bonorum imitatores, malorum osores, artium amatores, deorum amantissimos, pulchros, bone habitudinis, bonorum somniorum, benevolos, beneficos, misericordes, \ debilis / gustus, facile concieliabiles ⟨…⟩ ἐπιτευκτικοὺς is left untranslated; Hübner p. 270, l. 1400 et omnino iocundos. In contraria vero dispositione segnes facit et amoribus deditos, effeminatos, muliebres, timidos, indifferentes ⟨…⟩, καταφερεῖς (from καταφερής: inclined, prone) is left untranslated; Hübner p. 270, l. 1402 vituperabiles, obscuros, opprobiosos. Cum Mercurio autem familiaritatem adepta in bonis quidem dispositionibus artium facit amatores, philosophicos, scientificos, ingeniosos, poeticos, musicae studiosos, rerum pulchrarum amatores, bonis moribus preditos, voluptuosos, delitiose vitam degentes, le hilares, amicos diligentes, pios, prudentes, mechanicos, excogitativos, recte considerationis, celeriter discentes, per se ipsos edoctos, optimorum emulatores, bonorum imitatores, bene pronuntiantes et gratiosos in loquendo, amabiles, in moribus bene compositos, studiosos, certaminum amatores, rectos, criticos, magnanimos, quod ad res vero venereas a mulieribus abhorrentes, ad puerorum vero amores magis concitatos, et zelotypos. In contrariis vero dispositionibus aggressores facit et multarum rerum machinatores maledicos, versutos, mali consilli, deceptores, turbatores, mendaces, calumniatores, periuros, dolosos, insidiatores, male conversationis, mulierum ac puerorum corruptores, lascive quoque se ornantes, molles, vitupera