Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 131r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 131r …

⟨III.14⟩ Cap. XIIII. De animae passionibus

Quoniam animae proprietates is sermo subsequitur qui est de precipuis eius passionibus, generaliter quidem adnotare observareque Mercurium \ rursus / ac Lunam opus est, quomodo videlicet ad invicem se habeant et ad angulos et eas atque ad eas stellas que habent male faciendi habent potestatem; nam si ipsi hoc est Mercurius et Luna disiuncti fuerint ad invicem ac nullam cum orientali horizonte habuerint connexionem et super eos ii habent fuerint elevati, qui contrarie ac nocenter sunt figurati, aut ab eis fuerint obsessi vel e diametro aspecti, variarum passionum circa anime idiotropias accidentium effectores sunt ea quarum iudicium \ cognitio / ab stellarum \ idiotropia / que cum locis familiaritatem habent primitus accepta idiotropia contemplatur. Plurima igitur mediocrium passionum in his que superius de anime proprietatibus dicta sunt fere adduximus, illarum enim augmentum ex meleficarum excessu \ exuperantia / perspici potest, quis enim passiones iure dixerit morum distemperantias ab ipsa mediocritate secundum defectum aut excessum deviantes. Que vero precipuam habent immoderantias et \ sunt / tanquam valetudinaria m circa totam naturam et circa partem anime intellectivam simul ac passivam, ut figuraliter dicamus huiuscemodi nacta sunt observationem. Epileptici quidem ut plurimum efficiuntur quicunque, s Mercurio ac Luna, disiunctis ut diximus \ ad invicem / existentibus aut cum horizonte orientali, Saturnum de die, de \ quidem interdiu /, noctu vero Martem in angulis habuerint predictam figurationem contraria radiatione respectantes. Insani vero, quando iisdem sic se habentibus Saturnus viceversa de noctu, Mars vero de die \ interdiu / figurationis fuerit adeptus dominatum, et maxime in Cancro aut Virgine aut Piscibus. Demoniaci autem et hygrocephali, hoc est humiditate capitis