Isaac Argyros, Paraphrase of the Anonymous Greek Commentary on the Tetrabiblos

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 132r

 … Loading image …

citur, circa ex excessibus ac deffectibus a via naturali secundum ipsam genus masculi ac femine maxime apparet, cognoscitur autem considerative si secundum similem modum eius qui predictus est, Solem ac Lunam loco Mercurii acceperimus c Martisque cum Venere ad ipsos familiaritatem consideraverimus. His enim sic ante oculos positis, si quidem sola luminaria in in signis masculinis fuerint inventa, viri in rebus excedunt naturalibus, mulieres vero in rebus preter naturam, ad anime simpliciter virilitatem et activitatem; quod si Mars aut Venus sive alter eorum aut ambo masculescentes fuerint, viri quidem ad naturales concubitus fiunt propensiores, adulteri et intemperantes ac omni tempore parati ad res venereas turpiter et contra leges exercendas, mulieres vero ad actus preter naturam procliviores efficiuntur, libidinosae atque oculis procacibus et quae tribades vocantur. SupponentSubiciunt enim feminas virorum opera perficientes, si vero sola Venus masculescet, clam et non publice hoc exercent, si autem Mars, per contrarium, adeo ut interdum tanquam proprias uxores suabagitent eas aliis eas demonstrabunt.