Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 134r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 134r …

Considerare igitur oportebit ⟨…⟩, τοὺς τοῦ συνισταμένου τὸν τρόπον τοῦτον δωδεκατημορίου λαβόντας τὴν οἰκοδεσποτίαν, καὶ πῶς ἔχουσιν οὗτοι δυνάμεως καὶ οἰκειότητος, καθʼ ὃν ἐν ἀρχῇ διωρισάμεθα τρόπον is left untranslated; Hübner pp. 285-286, l. 28-31 atque eos etiam qui cum eis figurantur aut super eos elevantur qui eiusdem aut contrarie sunt factionis. Nam cum fortes hi fuerint qui partis fortune acceperint oecodespotiam locupletes faciunt natos, et maxime quando a luminaribus familiariter habuerint testimonium.

Divitias igitur Saturnus afferet ex fundamentis aut agricolationibus vel navium gubernationibus, Iupiter vero ex rebus creditis aut ex procurationibus seu sacerdotiis, Mars ex militiis et ducatibus, Venus ex amicis aut donis mulierum, Mercurius ex rationibus aut mercimoniis.

Peculiariter autem Saturnus acquisitive fortunae appropriatus, si cum Iove figurabitur, hereditates facit ac precipueque cum in superioribus angulis hoc acciderit, Iove in bicorporeo signo constituto vel connexionem habente cum Luna; tunc enim in adoptionem assumpti aliena bona hereditabunt.