Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 134v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 134v …

Quod si oecodespotiarum testimonia fecerint qui eiusdem factionis fuerint cum oecodespotis, divitias absque damno conservabunt; si autem qui contrarie erunt factionis super loca principalia elevabuntur aut ad ea deferentur, subversiones operantur facultatum, universale autem tempus accipietur ex aspectu eorum qui causam faciunt ad angulos et epanaphoras.

⟨IV.2⟩ Cap. II. De fortuna dignitatis

Ea vero que dignitatis sunt et huiusmodi felicitatis a luminiarium dispositione considerare opus erit et a familiaritate quam stelle doryphoriam facientes cum eis habuerint. Nam si in masculinis signis ambo luminaria fuerint reperta et ambo in angulis fuerint aut eorum alterum, maxime autem quod factionis est, et a quinque planetis facta eis fuerit doryphoria, Soli quidem a matutinis, Lunae vero a vespertinis, qui tunc nascentur reges erunt. Et si stelle que doryphoriam facientes aut in angulis fuerint positae