Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 136r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 136r …

Si autem luminaria non fuerint in angulis, plures vero stellarum doryphoriam facientium aut in angulis reperientur aut cum angulis facient figurationem, in actionibus quidem illustrioribus nati non erunt constituti, sed in politicis actionibus et mediocritate ⟨…⟩; περὶ τὰς κατὰ τὸν βίον προλήψεις is left untranslated; Hübner p. 290, l. 78-79 his vero qui doryphoriam faciunt nullam familiaritatem cum angulis habentibus, obscuri in actionibus et facile offendentes efficiuntur, erunt autem omnino humiles et quo ad fortunas infelices, quando neutrum luminarium \ neque in angulis / neque in masculino signo fuerit repertum neque a beneficis fiet eis doryphoria.

Generalis igitur forma proposite considerationis tale quoddam crementum decrementumve habet dignitatum, eos vero status qui intra hos sunt, sunt autem complures coniectare licebit ex particulari alteratione circa ipsam luminarium speciem et \ ex / eorum doryphoria ac doriphoriarum dominatu quem si eiusdem factionis stelle aut beneficae fuerint adeptae formitudo \ potestas / et stabilitas dignitates ipsas consequetur. Si vero contrarie factionis stelle aut malefice doryphoriarum dominatum fuerint sortitae, subditae erunt dignitates ac prorsus periculis obnoxiae.