Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 136v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 136v …

Species preterea futurae dignitatis ex idiotropia stellarum doryphoriam facientium contemplanda est; quoniam Saturnus quidem doryphorie habens dominatum ex multis possessionibus aut pecuniarum collectione potentatus facit, Iupiter autem aut Venus ex gratiis et honoribus seu muneribus et magnanimitatibus, Mars vero ex exercituum prefecturis et victoriis et terroribus subditorum, Mercurius ex prudentia et eruditione ac diligentia rerumque dispensatione.

⟨IV.3⟩ Cap. III. De actionis qualitate

Qui vero actionis habet dominatum duobus accipitur modis, a Sole videlicet et signo celum mediante. Considerare enim oportebit eum qui proximus \ post / Solem ortum matutinum fecerit et eum qui fuerit in medio celi constitutus, presertim cum Lune applicationem obtinuerit. Et si eadem stella ea que dicta sunt ambo fuerit adepta, illa sola utendum est; similiter autem fiet quamvis alteris \ utrunque / nulla habeat, eam que alterum habuerit capiemus.