Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 137v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 137v …

principatum qui secundum exuperantiam plures habuerit calculos oecodespotiae, secundum modum quem antea exposuimus. Si autem nullus neque ortum matutinum facere neque in medio esse celo fuerit inventus, a tribus stellis Marte Venere et Mercurio dominum eius capiemus ad excercitia quae fiunt ad tempus, ociosi enim ut plurimum huiusmodi homines vitam agunt. Stella igitur que actionis oecodespotiam acceperit, hoc pacto a nobis discernetur.

Qualitas autem actionum ex trium stellarum idiotropia, Martis videlicet et Veneris ac Mercurii et signorum pea quae \ ipse / peragraverint cognoscetur. Mercurius enim actionem prebens ut figuraliter dicatur, scribas facit natos et grammaticos, computatores, doctores, mercatores, trapezitas, divinatores, astrologos, sacrificatores et eos prorsus qui ex litteris et interpretatione datoque et accepto operas exercent; quod si Saturnus ei testificabitur, alienarum rerum facit dispensatores, sommiorum coniectores aut pretextu divinationum seu numinis afflationum in templis versantes. Si vero Iupiter testimonium ei perhibuerit, legum scriptores facit, retores, sophistas cum magnis viris consuetudinem habentes.

Venus autem actionem prebens eos facit qui ex florum odoribus aut unguentis seu ex vinis vel coloribus aut tincturis vel ex aromatibus aut ornamentis habent actiones, veluti myropolas, coronarum textores, exceptores, vini mercatores, pharmacopolas, aromatarios, pictores, textores, tinctores, vestium