Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 138v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 138v …

advocatos, rationibus prepositos, in publicis rebus se exercentes, puerorum doctores, turbis presidentes. Si vero Mercurius et Mars actionis dominatum simul susceperint, statuarios faciunt et armorum opifices, sacrorum sculptores, animalium fictores, pugiles, medicos, chirurgos, accusatores, adulteros, maleficos, falsarios. Et si Saturnus eis testificabitur, homicidas, predatores, raptores, latrones, abactores, versutos; si vero Iupiter, armorum pugnarumque amatores, actiosos, callidos, negociis deditos, alienarum rerum curiosos et ex huiusmodi rebus lucrum capientes. Si autem Venus et Mars simul ceperint actionis dominatum, tinctores faciunt et unguentarios, plumbi stannique opifices, aurifices, argentarios, agricultores, \ in armis saltantes /, medicinarum factores, medicos, eosque qui per pharmaca curationibus utuntur; et si eis Saturnus testificabitur, sacrorum animalium cultores, hominum funeratores, threnorum cantores, ad funera tibiis sonantes, numine afflatos, ubi mysteria et lamenta et cruentationes conversationem facientes; si vero Iupiter, sacris implicitos, augures, sacrorum portatores, mulieribus prefectos, nuptiarum coniunctionumque interpretes et ex huiusmodi rebus vitam ducentes voluptuosam simul et periculosam.

Signorum preterea in quibus fuerint actionum prebitores speciales idiotropiae, nonnihil conferunt ad actionum varietatem. Ea enim \ que /cum humanam habent figuram cooperantur ad omnes scientificas actiones cooperantur, atque ad eas que circa hominem usum versantur;