Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 139r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 139r …

que vero \ sunt / quadrupedia ad metallicas actiones et negociatorias et edificatorias et fabricatorias cooperantur; tropica autem et equinoctialia ad interpretatorias et ductrices et mutatorias et geometricas et agricultorias et sacerdotales; terrestria et humida ad actiones, que in humidis aut per humida fiunt, et herbarias et navifactorias et que circa funerationes aut salsamenta seu piscationes vel ⟨…⟩ ψυλλíας (from ψυλλία) is left untranslated; Hübner p. 304, l. 199 versantur.

Proprie autem Luna si actionis locum obtinuerit a synodo cursum faciens una cum Mercurio, in Tauro quidem et Cancro et Capricorno divinatores facit et lecanomantas, in Sagittario autem et Piscibus necromanticos et demoniorum concitatores, in Virgine et Scorpione magos, astrologos, dantes responsa precognitiones habentes, in Ariete et Leone et Libra numine afflatos, somniorum coniectores, exorcistas. Ipsarum igitur actionum species ex rebus huiscemodi secundum contemperativam speciem considerare oportebit, earum autem magnitudinem ex fortitudine dominantium stellarum deprehendemus. Orientales enim aut in angulis positae actiones faciunt authenticas, occidentales vero aut ab angulis declinantes substitutas faciunt, et si benefice super eas fuerint elevate magnas et gloriosas et lucriferas et sine periculo et iucundas faciunt ipsas actiones, si autem maleficae humiles et ignominiosas, inutiles ac periculis obnoxias. Saturnus enim per frigiditates et colorum temperaturas adversatur, Mars vero per pericula et divulgationes, utrique autem per ⟨…⟩, τὰς τελείας ἀναστασίας is left untranslated; Hübner p. 306, l. 219 universale autem tempus augmenti aut decrementi ex ea dispositione inspicietur quam stelle apotelesmatis causatrices erga orientales aut occidentales angulos habuerint.