Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 139v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 139v …

⟨IV.4⟩ Cap. IIII. De nuptiis

Cum post hec sermo de coniugiis ordine sequatur, de legitima viri et mulieris coniuctione hoc modo considerandum est. In viris quidem Lunam ipsam, quomodo sit disposita perspici oportet. Primum enim in quadris orientalibus inventa in iuventute viros facit copulari aut cum feminis etate inferioribus coniungi, in quadris vero occidentalibus tardiora corr. ex tardiores efficit nuptias coniugia aut senioribus feminis coniungit, si vero sub radiis fuerit et cum Saturno figurata, celibes omnino permanebunt.