Isaac Argyros, Paraphrase of the Anonymous Greek Commentary on the Tetrabiblos

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 13v

 … Loading image …

dessuetudo, huius erroris est causa quod in aliis quoque fere omnibus parit incredulitatem, et quia eo quod non coniungitur ut plurimum virtus contrapatiens cum prognostica propter dispositionis sic perfectae raritatem primae nature absque impedimento operantes op opinionem prebuerunt omnia generaliter eventura esse immutabilia neminenque ab eis posse precavere. Ut autem ego existimo quamvis in ipsa prognosticatione quamvis i. m. non semper ab errore sit immunis q id tamen quod in ea est possibile maximo dignum studio visum est, eodem etiam modo in et perservatione quamvis non omnium sit medicinalis sed in nonnullis pauca licet parva sint, diligere amplectique ac lucrum non quatecunqueexiguum convenit existimare.

Hec autem Aegyptii qui precipue huius artis virtutem provexerunt sic se habere, ut apparet cognoscentes, medicam quidem facultatem cum prognostica ubique coniunxerunt. Non enim amuleta quedam et phylacteria, et curationes adversus complectentis advenientes et presentes circunstantias universales et particulares constituissent, si aliquam eventorum immobilitatis et immutabilitatis habuissent opinionem. Nunc autem id quod secundum ordinem naturae contrarie potest operari secundo ponentes loco s†…†les rationis, que est ponentes; cum precognitionis virtute utilitatem ac