Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 140r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 140r …

Deinde si in unius figure signo Luna fuerit collocata aut cum uno planeta coniuncta, unam solum uxorem ducere facit, si vero in bicorporeo signo aut multarum figurarum fuerit posita, vel cum pluribus stellis in eodem signo coniunctis, multas faciet ducere uxores. Et si planete quibus Luna aut secundum adhesiones aut secundum testimonia applicuerit fuerint benefici, bonas uxores sortientur, si autem malefici, per contrarium. Saturnus enim Lune applicans laboriosas facit uxores et austeras, Iupiter autem honestas et dispensatrices, Mars vero temerarias et indomitas, Venus letas, pulchras et gratiosas, Mercurius prudentes et acutas. Venus preterea cum Iove quidem aut Saturno aut Mercurio utiles ad vitam uxores facit virorumque ac filiorum amatrices, cum Marte vero furibundas, instabiles ac perfidas.