Isaac Argyros, Paraphrase of the Anonymous Greek Commentary on the Tetrabiblos

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 142v

 … Loading image …

Cum Saturno autem Venus rursus constituta generaliter quidem suavia et stabilia efficit coniungia, quod si Mercurius affuerit facit etiam utilia, si vero se Mars cum eis sociaverit, instabilia damnosaque ac vitio zelotypie referta. Et si eiusdem figurationis cum eis fuerit, cum coetaneis coniunctiones operatur; si autem eis orientalior extiterit, cum puellis aut iuvenibus; si vero occidentalior, cum vetulis aut senibus. Quod si in promiscuis etiam signis Venus ac Mercurius fuerint positi, hoc est in Capricorno et Libra, cum consanguineis erunt coniungia. Si vero cum predicta figura horoscopante aut medium celi obtinente Luna simul affuerit, masculos facit matribus aut matrum sororibus aut novercis commisceri, feminas vero cum patribus aut patrum fratribus vel victricis.