Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 143r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 143r …

Quod si predictae figurationes in signis cognationem habentibus non acciderint, sed in locis ac personis femininis, propensiores ad venerem faciunt et ut subigant ac subigantur omni modo dispositos, in quibusdam autem stellarum figuris etiam impudicos, ut in anterioribus et posterioribus partibus Arietis, Hyadis et Urnae et posterioribus Leonis et facie Capricorni. Et si praedictae figurationes angulares fuerint, hoc est in primis duobus angulis, orientali scilicet et meridiano, prorsus eas passiones patentes facient et ad loca publica perducent, in ultimis autem duobus angulis, hoc est occidentali et boreali, spadones faciunt et aulicos aut steriles sive clausas; quod si Mars affuerit, abscissos faciunt et tribades.

Universaliter autem an omnimodam affectionem ad