Isaac Argyros, Paraphrase of the Anonymous Greek Commentary on the Tetrabiblos

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 144r

 … Loading image …

In mulieribus autem Venus consideranda est; que si cum Iove autem Mercurio fuerit figurata sobrias mundasque circa res venereas operatur, IoveSaturno autem absente cum Mercurio familiariter se habens, concitatas ad venerem facit atque eius appetitum obtinentes, timidas tamen et pigras ut plurimum ac turpitudinem prorsus evitantes. Si autem cum solo Marte Venus fuerit coniuncta aut figurata libidinosas facit ac in venerem precipites et dissolutas; quod si eis Iupiter affuerit, Marte sub radiis existente, servis autem vilioribus hominibus aut alieniginis miscentur, et si Venus fuerit sub radiis, cum nobilioribis aut dominis suis amasiarum sive adulterarum obtinent modumlocum; si autem quoad loca aut figurationes stelle feminescent, adhoc ut subiugantur erunt proniores, si vero masculescent, ad alias mulieres subigendas erunt promptiores. Saturnus itaque cum predictis figuris familiaritatem sortitus, si et ipse fuerit feminescens, lasciviarum solum erit operator, si autem orientalis et masculescens, vituperabiles facit aut eos efficit amatores, qui mulierum causa domorum tecta conscendunt. Iupiter autem ad honestatem circa huiusmodi affectus observandae semper coadiuvat, Mercurius vero ad eos detegendos et periculis prorsus implicandos.