Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 145v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 145v …

Si autem ambae factiones rationem habuerint ad signa filios prebentia, datorum filiorum amissiones fient aut omnium aut paucorum, secundum eorum eminentias, qui utrique factioni testimonium prebebunt, quoscumque utique invenerimus aut plures aut fortiores ex eo, quod orientaliores sint, aut magis angulares aut super alios eleventur sive ad alios deferantur. Si igitur hi, qui predictis signis dominantur orientales fuerint inventi, datores erunt filiorum, si autem in propriis fuerint locis, claros et illustres faciunt filios quos dederint; si autem occidentales fuerint et in locis aliene factionis obscuros et ignobiles. Et si cum horoscopo et parte fortune concordaverint, cari erunt parentibus liberi ac iocundi eorumque substantias hereditate consequentur, si vero inconnexi erunt aut oppositi \ adversi /, parentibus filii repugnabunt eruntque eis odiosi ac damnosi et parentum substantias non hereditabunt. Similiter autem si datores filiorum configurati adinvicem fuerint aut concorditer se habuerint, filii quos dederint se ipsos adinvicem diligentes ac honorantes permanebunt, si vero inconnexi erunt aut diametri, e inimicitias inter se habebunt sibique \ ipsis / mutuo insidias parabunt.

Particularia autem quispi rursus quispiam coniectaverit horoscopo utens in unaquaque stellarum filios prebentium, et a reliqua dispositione sicut in genitura considerationem rerum magis universalium efficiens.