Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 146v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 146v …

Ad eas quidem amicitias et inimicitias quae ex magnis causis proveniunt observari oportet precipua loca utriusque geniturae, hoc \ est /solarem et lunarem et horoscopum ac partem fortunae. Quoniam si \ vel omnia ista si vel plura eorum / in iisdem dodecatemoriis fuerint reperta aut loca vicissim permutantia, sive omnia ipsa sive plura et maxime quando horoscopi per gradus decem et septem adinvicem destiterint, affectus mutuos absque offensa efficiunt ac indissolubiles et \ ab / i. m. omnique calumnia prorsus alienos. In locis autem inconnexis aut diametrantibus inventa, maximas inimicitias et contrarietates longiores operantur. Neutro autem modo se habentia, sed solum in dodecatemoriis, que invicem configurantur, si in trigonis quidem fuerint aut h hexagonis, minores faciunt mutuos affectus, si autem in quadratis, minores quoque inimicitias efficiunt, adeo ut quedam in amiciis silentia ad tempus fiant quando maleficae figurationem peragraverint, in inimicitiis autem induci et quando benefice per ipsas figurationes incesserint. Quoniam autem tres species sunt amicitie et inimicitiae, nam aut propter delectum sic adinvicem preceded by two letters that I was not able to read diligunt \ afficiuntur / aut uotilitatis gratia vel voluptatis aut tristitiae, quando plura quidem dictorum locorum familiaritatem adinvicem habuerint, ex omnibus speciebus conflatur amicitia, quemadmodum et inimicitia efficitur quando predicta loca nullam familiaritatem adinvicem habuerint. Quando autem loca luminarium sola familiariter aut per contrarium se habuerint, propter delectum amicitia efficitur que optima est et tutissima aut inimicitia que pessima et infida existit; similiter autem, quando partes fortune hoc vel illo modo se habuerint propter utilitatem amicitie aut inimicitie consistunt, quando vero horoscopi, propter voluptates aut tristitias.