Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 148r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 148r …

For f. 147v, see f. 150rbis below Saturnus igitur et Iupiter ad alterutra loca pervenientes, amicitias efficiunt propter ⟨…⟩ συστάσεις (from σύστασις: bringing together, introduction) is left untranslated; Hübner p. 326, l. 484-485 aut agriculturas aut hereditates, Saturnus autem et Mars, pugnas efficiunt et insidias ex delectu ⟨…⟩, nothing from the Greek text seems to be missing Saturnus autem et Venus c coniunctiones consanguineorum causa, cito tamen frigescentes, Saturnus vero et Mercurius convictus et societates faciunt, et lucrum ac mercaturam vel mysteria. Iupiter autem et Mars amicitias faciunt propter dignitates aut dispensationes, Iupiter vero et Venus amicitias efficiunt propter personas femininas aut propter templorum religiones aut oracula vel similia, Iupiter autem et Mercurius conversationes faciunt propter sermones et scientias et philosophicum propositum. Mars autem et Venus coniu familiaritates faciunt propter amores et adulteria ac dissolutiones periculosas tamen et non diu perdurantes, Mars vero et Mercurius inimicitias et divulgationes et lites pretextu negociorum aut veneficiorum. Venus autem et Saturnus \ Mercurius / societates faciunt co propter aliquam artem aut disciplinam vel propter litteras aut personas femininas. Synastriarum igitur et controversarium incrementum decrementumve ex acceptorum locorum dispositione erga \ quattuor loca / prima et magis principalia quoniam discernendum est, quoniam in angulis quidem aut partibus fortune aut luminaribus fuerint constituta, manifestiores significationes operantur, si vero ab eis fuerint alienata, obscuriores; quod vero damnosius aut utilius alteris eorum futurum est ex idiotropia stellarum predicta loca respicientium quod ad bonum vel ad malum discernemus.

Servorum vero locus at ratio dilectionis vel odii dominorum erga ipsos ex signo cacodemonis proprie accipitur, et ex ap \ naturali aptitudine / stellarum locum eius signi aspicienti et in ipsa fig genitura et in reditibus aut diametrationibus aspicientium, et maxime