Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 150rbis

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 150r<sup>bis</sup> …

This page, copied on 147v, belongs here. See Introduction to the present transcription Quales enim ii fuerint, \ sive / qui predicta disposuerint loca, sive si non disposuerint, qui primi aliorum ad ea fuerint delati, tales quoque futuras esse mortes existimandum est, conferent autem ad eorum naturas quo ad accidentium varietatem, stelle configurate et predictorum interficientium locorum idiotropia zodiace et secundum naturam terminorum.

Saturnus igitur mortis adeptus dominatum mortes facit ex \ morbis / longioribus in pthisique et catarris ac syntexibus et febribus cum rigore et splenice hydropicis, colicis et hystericis egritudinibus et quaecunque ex frigiditatis excessu contrahuntur. Iupiter autem mortes efficit ex angina et peripneumonia et apoplexia et spasmis et capitis dolore cardiacisque affectionibus, et quaecunque ex spiritus immoderantia aut putore solent provenire. Mars vero ex febribus continuis \ et hemitriteis / mortes inducit ac ex plagis repentinis et renum dolore et sputo sanguinis hemorrhoidibus, aborsionibus et partubus ex herisipelis quoque et ⟨…⟩ ὀλέθρων (from ὄλεθρος: destruction, plague) is left untranslated; Hübner p. 336, l. 604 et quecunque infirmitates ex ardore et calidi superfluitate mortes afferunt. Venus ex stomachi et epatis morbis ex lichenibus quoque ac disenteria mortes operatur, ad hec autem ex serpiginibus et fistulis aut ex medicinalibus potionibus, et quecunque ex humidi superabundantia aut corruptione solent evenire. Mercurius ex insania, extasi, melancholia et casu et epilepsia, tussi quoque et evomitione, et quaecunque ex siccitate redundante aut corrupta efficiuntur.