Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 151v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 151v …

prebuerit, propter mulieres aut a mulieribus faciet interfici; et si Mercurius cum eis fuerit figuratus, a piratis aut latronibus aut malis hominibus faciet interimi.

Si autem in signis membrorum incisorum et imperfectis aut in Persei gorgone fuerit inventus, decapitatos faciet aut membris mutilatos; in Scorpio⟨ne⟩ vero aut in Tauro, ex combustionibus aut incisionibus seu medicorum sectionibus aut spasmis mortes operabitur. In medio autem celi aut in angulo ei opposito constitutus, in patibulis suspendi faciet, et maxime in Cepheo et Andromeda repertus; in occidente vero collocatus aut horoscopum e diametro respiciens, vivos faciet exuri; in signis preterea quadrupedantibus positus, ex ruinis et confractionibus et tractionibus mori faciet. Quod si Iupiter ei testimonium prebuerit, et simul cum eo male fuerit affectus, damnationibus et indignationibus ducum vel regum insigniter peribunt.

Quod si maleficae simul invicem erunt collocatae et se postea e diametro respexerint in aliqua dictarum causalium dispositionum, ad mortis iniquitatem adhuc magis cooperantur, dominatum autem qualitatis mortis is habebit qui in loco fuerit interficienti constitutus.

Et accidentia quidem mortalia multa erunt aut dupplicia sive secundum qualitatem sive secundum quantitatem, quando ambae maleficae rationem habuerint erga loca interficienti. Nam Huiusmodi \ quoque / homines funeris