Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 152v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 152v …

ne in ipso geniturarum exordio aliquando fallatur \ atque / eum qui in Aethiopia verbi gratia sit natus, album esse dicat ac promisso capillitio, Germanum vero aut Gallum, nigrum esse proferat et crispum, vel hos quidem mansuetis ut moribus aut disciplinarum spectaculorumque studiosos, eos vero qui in Graecia nati sint agrestibus \ esse / animis esse et a disciplinis prorsus alienos; aut rursus post id quod gentium ac legum est proprium, in coniugiis verbi gratia ei qui Italus est genere sororis nuptias proponat, cum de Aegytio \ id / potius \ docere / deberatur corr. ex deberet aut matris coniugium Aegyptio, quod Persae potius esset predicendum; omninoque universales fati circunstantias preassumere opus est particulares, deinde secundum magis et minus adaptare. Eodem etiam modo in temporum divisionibus etatum differentias et aptitudines ad singula apotelesmata presupponere necesse est, atque id etiam considerare ne in ipsa communi generalique accidentium consideratione aliquando fallamur, actiones corr. ex actionem aut nuptias aut aliquid eorum que \ ad presectiorem etatem pertinent / infati predicentes, decrepito autem filiorum procreationem aut \ eorum / que ad eo conveniunt etati iuvenili, sed ea, que semel per temporum discursus fuerint perspecta, secundum similitudinem et possibilitatem eorum que cum \ ipsis / etatibus conveniunt prorsus adaptemus.