Isaac Argyros, Paraphrase of the Anonymous Greek Commentary on the Tetrabiblos

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 154v

 … Loading image …

Temporum igitur idiotropiae quae secundum communem et universalem naturae rationem inspiciuntur ad hunc modum sint designatae; particularium vero idiotropias que secundum proprias cuiusque genituras summi debent, secundum id quod presuppositum est ac perfectius a precipuis aphesibus capiemus, ab omnibus quidem et non ab una sicut in temporibus vite faciebamus. Sed aphesim quidem ab horoscopo ad accidentia corporalia et peregrinationes capiemus, a parte autem fortunae ad ea, que ad divitias pertinent, a Luna ad animae passiones et coniugia, a Sole ad ea, que ad dignitatem ac honorem spectant, a medio vero celi ad reliqua et particularia vitae exercitia, ut actiones, amicitias, liberorum procreationes. Sic enim in iisdem temporibus non unus erit beneficus aut maleficus illorum dominator, cum multa, accidentia iisdem temporibus contraria ut plurimum eveniuntsoleant evenire, ut quando quis personam domesticam amittens hereditatem acceperit, aut eodem tempore morbo affectus in lectulo decubuerit corr. ex decumbat et dignitatem aliquam aut utilitatem assequtturfuerit adeptus, aut infeliciter se habens filiorum pater efficietur, et quecunque talia conserverunt evenire.