Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 156r

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 156r …

Obviatores autem in aphesibus non solum eos, qui interficiunt sicut in temporibus vitae, sed generaliter omnes capiemus, similiter quoque non eos solum, qui corporaliter aut secundum diametrum quadratum vestatum obviaverint, sed eos etiam qui secundum trigonam aut hexagonam figurationem. Et primum quidem in qualibet aphesi illi stelle ... tempora illi stellae, que in gradu aphetico fuerit inventa aut cum eo figurata, tempora tribuenda sunt; quod si non hoc modo se habuerit, ei qui precedentiam proxime susceperit usque ad eum qui deinceps gradum ad sequentia respexerit \ ei /, deinde allui usque ad sequentem et in reliquis similiter, stellas etiam terminorum dominas ad oecodespotiam assummemus.

Gradibus preterea distantiarum anni tribuendi sunt in aphesi quidem horoscopi equali numero cum proprii climatis, ascensoriis temporibus in aphesi autem medii celi equali numero cum celi mediationibus. In aliorum vero locorum aphesibus, secundum proportionem aproximationis ad angulos ascensionum aut descensionum aut celi mediationum, sicut in temporibus etiam vitae diffinivimus.