Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 156v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 156v …

Universales igitur temporum dominos hoc modo capiemus, annuos vero quantitatem annorum qui a genitura effluxerunt ab unoquoque apheticorum locorum ad sequentia per singula signa proiicientes, et dominum signi, in quo numerus fini erit, oecodespoten simul capientes. Id ipsum autem in mensibus quoque faciemus proiicientes rursus illorum quantitatem \ qui / a mense geniturae transierunt ab his locis, qui anni dominatum susceperit, unicuique signo dies XXVIII tribuendo; similiter etiam in diebus faciemus, eos enim qui a die geniture sunt exacti a menstruis locis proiiciemus, cuilibet signo duos dies cum dimidio cuilibet signo reddentes.