Ptolemy, Quadripartitum (tr. Hernán Núñez de Guzmán)

Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 157v

 … Loading: Madrid, UC-AHU, cod. 122 · 157v …

Animadvertendi autem sunt planetarum reditus, qui in universalibus precipue locis efficiuntur, non enim parum conducunt ad temporum apotelesmata, maximeque Saturni reditus ad universalia temporum loca observandi sunt, Iovis vero ad annuorum temporum loca, Solis autem Martis καὶ Ἀφροδίτης is left untranslated; Hübner p. 356, l. 854-855 et Mercurii ad loca temporum menstruorum, Lunae vero reditus ad loca diurnorum temporum inspiciemus. Illud quoque opus meminisse, universales chronocratoras precipuos esse ad apotelesmatis perfectionem, particulares vero cooperantur aut non cooperantur secundum proprietatem aut improprietatem suarum naturarum, reditus vero autem planetarum incrementa decrementaque accidentium operantur.

Universalem enim proprietatem ipsius qualitatis ac temporum